Victimae Pascháli

Advertisment
Advertisment

Víctimæ pascháli laudes immolent Christiáni Agnus redémit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.

Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus, regnat vivus.

Dic nobis María, quid vidísti in via? Sepúlcrum Christi vivéntis, et gloriam vidi resurgéntis: Angélicos testes, sudárium, et vestes.

Surréxit Christus spes mea: præcédet suos in Galilaéam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére.

Advertisment

Amen.

Allelúia!.


What do you think?